monumenta.ch > Celsus > 22 > 1 > 11 > 31 > 2 > 3 > 16 > 26 > 2 > 6 > 19 > 8 > 17 > 11b > 25 > 21 > 14 > 28 > 10 > 22 > 13 > 2 > > 1 > 3 > 3 > 12 > 3 > 1 > 16 > 26 > 3 > 21 > 4 > 19 > 24 > 28 > 14 > 10 > 22 > 9 > 2 > 3 > > 15 > 21 > 24 > 32
Celsus, de Medicina, 7, XXXI De varicibus. <<<     >>> XXXIII De gangraena.

Celsus, de Medicina, 7, XXXII De digitis cohaerentibus et curvatis.

1 At si digiti vel in utero protinus, vel propter communem exulcerationem postea cohaeserunt, scalpello diducuntur; dein separatim uterque non pingui emplastro circumdatur atque ita per se uterque sanescit. Si vero fuit ulcus in digito posteaque male inducta cicatrix curvum eum reddidit, primum malagma temptandum est; deinde, si id nihil prodest (quod et in veteri cicatrice et ubi nervi laessi sunt evenire consuevit) videre oportet, nervine id vitium an cutis sit. Si nervi est, attingi non debet: neque enim sanabile est: si cutis, tota cicatrix excidenda, quae fere callosa extendi digitum minus patiebatur; tum rectus sic ad novam cicatricem perducendus est.
Celsus HOME

bnf7028.71 bsb35315.400

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik