monumenta.ch > Celsus > 24
Celsus, de Medicina, 7, XXIII De carne, quae inter tunicas testiculorum concrevit, et de nervo indurato. <<<     >>> XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est.

Celsus, de Medicina, 7, XXIV De ramice inguinis.

1 Ubi vero in ipso inguine ramex est, si tumor modicus est, semel incidi, si maior, duabus lineis debet, ut medium excidatur; deinde non extracto testiculo, sicut intestinis quoque prolapsis interdum fieri docui, colligendae venae vinciendaeque, ubi tunicis inhaerebunt, et sub his praecidendae sunt. Neque quicquam novi curatio vulneris eius requirit.
Celsus HOME

bnf7028.71 bsb35315.381