monumenta.ch > Celsus > 23
Celsus, de Medicina, 7, XXII De ramicis curatione. <<< >>> XXIV De ramice inguinis.
Celsus, de Medicina, 7, XXIII De carne, quae inter tunicas testiculorum concrevit, et de nervo indurato.
1 Caro quoque, si quando inter tunicas concrevit, nihil dubi est, quin eximenda sit; sed id ipso scroto inciso fieri commodius est. At si nervus induruit, curari res neque manu neque medicamento potest. Urguent enim febres ardentes et aut virides aut nigri vomitus; praeter haec ingens sitis et linguae aspritudo; fereque a die tertio spumans bilis alvo cum rosione redditur. At neque adsumi facile cibus neque contineri potest, neque multo post extremae partes frigescunt, tremor oritur, manus sine ratione extenduntur; deinde in fronte frigidus sudor, eumque mors sequitur.
Celsus HOME
bnf7028.71 bsb35315.380
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik