monumenta.ch > Plautus > 1 > 1 > 6 > > 1 > 8 > 1 > 1 > 18 > 1 > 6 > 1 > 4 > 7 > 4 > 9 > 4 > 5 > 8 > 6 > 1 > 6 > 18 > 9 > 5 > 20 > 2 > 8 > 1 > 9 > 4 > 9 > 1 > 15 > 7 > 5 > 8 > 8 > 20 > 2 > 4 > 3 > 3 > 5 > 1 > 4 > 20 > 3 > 4 > 15
Celsus, de Medicina, 7, XIV De umbilici vitiis. <<<     >>> XVI De ventre ictu perforato, et intestinis vulneratis.

Celsus, de Medicina, 7, XV Quomodo aqua hydropicis emittatur.

1 Aquam is, qui hydropici sunt, emitti oportere alias dixi: nunc quemadmodum fiat, dicendum est. Quidam autem sub umbilico, fere quattuor interpositis digitis, in sinistra parte; quidam ipso umbilico perforato id facere consuerunt: quidam cute primum adusta, deinde interiore abdomine inciso, quia, quod per ignem divisum est, minus celeriter coit. Ferramentum autem demittitur, magna cura habita, ne qua vena incidatur. Id tale esse debet, ut fere tertiam digiti partem latitudo mucronis impleat; demittendumque ita est, ut membranam quoque transeat, qua caro ab interiore parte finitur;2 eo tum plumbea aut aenea fistula coicienda est, vel recurvatis in exteriorem partem labris, vel in media circumsurgente quadam mora, ne tota intus delabi possit. Huius ea pars, quae intrat, paulo longior esse debet quam quae extra, ut ultra ulteriorem membranam procedat. Per hanc effundendus umor est; atque ubi maior pars eius evocata est, cludenda demisso linteolo fistula est, et in vulnere, si ustum non est, relinquenda; deinde per insequentes dies circa singulas heminas emittendum, donec nullum aquae vestigium appareat. Quidam tamen etiam non usta cute protinus fistulam recipiunt, et super vulnus spongiam expressam deligant; deinde postero die rursus fistulam demittunt (quod recens vulnus paulum diductum patitur), ut, si quid umoris superest, emittatur; idque bis ita fecisse contenti sunt.
Celsus HOME

bnf7028.71 bsb35315.366

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik