monumenta.ch > Celsus > 12 > 1 > 11 > 15 > 2 > 3 > 18 > 2 > 4 > 17 > 3 > 25 > 10 > 14 > 3 > 3 > 5 > 13
Celsus, de Medicina, 7, XII De oris vitiis, quae manu et ferro curantur. <<< >>> XIV De umbilici vitiis.
Celsus, de Medicina, 7, XIII De cervicis vitiis.
1 At in cervice inter cutem et asperam arteriam tumor increscit: βρογχοκήλην Graeci vocant; quo modo caro hebes, modo umor aliquis melli aquaeve similis includitur, interdum etiam minutis ossibus pili inmixti. Ex quibus quicquid est, tunica continetur. - Potest autem adurentibus medicamentis curari, quibus summa cutis cum subiecta tunica exestur. Quo facto, sive umor est, profluit; sive quid densius, digitis educitur; tum ulcus sub linamentis sanescit.2 Sed scalpelli curatio brevior est. Medio tumore una linea inciditur usque ad tunicam; deinde vitiosus sinus ab integro corpore separatur digito, totusque cum velamento suo eximitur. Tum aceto, cui vel salem vel nitrum aliquis adiecit, *** eluitur, oraeque una sutura iunguntur; ceteraque eadem quae in aliis suturis superiniciuntur leviterque inde, ne fauces *** urgeatque, deligatur. Si quando autem tunica eximi non potuerit, intus inspergenda adurentia; linamentisque id curandum est et ceteris pus moventibus.
Celsus HOME
bnf7028.71 bsb35315.363
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik