monumenta.ch > Suetonius > 35 > 45 > 41 > 6 > 33 > 48 > 2 > 2 > 7 > 9 > 2 > 8 > 3 > 2 > 4 > 7 > 32 > 5 > 2 > 3 > 1 > 2 > 1 > 7 > 7 > 2 > 1 > 30 > 4 > 1 > 1 > 7 > 7 > 6 > 1
Celsus, de Medicina, 7, De chirurgica, et qui in ea claruerint, et qualis esse chirurgus debeat, et quid hoc in libro describatur. <<<     >>> II De iis, quae per se intumescunt, quomodo incidenda et curanda sint.

Celsus, de Medicina, 7, I De luxatis.

1 Luxata igitur, in quacumque parte corporis sunt, quam primum sic curari debent, ut, qua dolor est, ea scalpello cutis crebro incidatur, detergeaturque eodem averso profluens sanguis. Quod si paulo tardius subvenitur iamque etiam rubor est, qua rubet corpus si tumor quoque accessit, quacumque is est, id optimum auxilium est.2 Tum superdanda reprimentia sunt, maximeque lana sucida ex aceto et oleo. Quod si levior is casus est, possunt etiam sine scalpello inposita eadem mederi; et si nihil aliud est, cinis quoque maxime ex sarmentis (si is non est, quilibet alius) ex aceto vel etiam ex aqua coactus.
Celsus HOME

bnf7028.48 bsb35315.333