monumenta.ch > Celsus > 13
Celsus, de Medicina, 6, XII De linguae ulceribus. <<<     >>> XIV De uvae morbo.

Celsus, de Medicina, 6, XIII De parulidibus et ulceribus gingivarum.

1 Solent etiam interdum iuxta dentes in gingivis tubercula quaedam oriri dolentia: παρουλίδας Graeci appellant. Haec initio leniter sale contrito perfricare oportet; aut inter se mixtis sale fossili combusto, cupresso, nepeta; deinde eluere os cremore lenticulae, inter haec hiare, donec pituita satis profluat.2 In maiore vero inflammatione isdem medicamentis utendum est, quae ad ulcera oris supra posita sunt: et mollis linamenti paulum involvendum ex is aliqua compositione, quas ἀνθηρὰς vocari dixi, demittendumque id inter dentem et gingivam. Quod si +duriore id prohibebit, extrinsecus admovendus erit spongia vapor calidus, inponendumque ceratum. Si suppuratio se ostendet, diutius eo vapore utendum erit, et continendum ore calidum mulsum, in quo ficus decocta sit; idque subcrudum incidendum, ne, si diutius ibi pus remanserit, os laedat.3 Quod si maior is tumor est, commodius totum exciditur, sic ut ex utraque parte dens liberetur. Pure exempto si levis plaga est, satis est ore calidam aquam continere, extrinsecus fovere eodem vapore; si maior est, lenticulae cremore uti isdemque medicamentis, quibus cetera ulcera oris curantur. Alia quoque ulcera in gingivis plerumque oriuntur, quibus eadem quae in reliquo ore succurrunt; maxime tamen mandere ligustrum oportet, sucumque eum ore continere.4 Fit etiam interdum, ut gingivae ulcere, sive παρουλὶς fuit sive non fuit, diutius pus feratur; quod aut dente corrupto, aut fracto vel *** aliterque vitiato osse; maximeque id per fissum evenire consuevit. Ubi incidit, locus aperiendus, dens eximendus; testa ossis, si qua excessit, recipienda est; si quid vitiosi est, radendum. Post quae quid fieri debeat, supra in aliorum ulcerum curatione conprehensum est. Si vero a dentibus gingivae recedunt, eaedem antherae succurrunt. Utile est etiam pira aut mala non permatura mandere, et ore eum umorem continere. Idemque praestare non acre acetum in ore retentum potest.
Celsus HOME

bnf7028.70 bsb35315.318

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik