monumenta.ch > Celsus > 12
Celsus, de Medicina, 6, XI De oris ulceribus. <<< >>> XIII De parulidibus et ulceribus gingivarum.
Celsus, de Medicina, 6, XII De linguae ulceribus.
1 Linguae quoque ulcera non aliis medicamentis egent, quam quae prima parte superioris capitis exposita sunt. Sed quae in latere eius nascuntur, diutissime durant; videndumque est, num contra dens aliquis acutior sit, qui sanescere saepe ulcus eo loco non sinit, ideoque levandus est.
Celsus HOME
bnf7028.70 bsb35315.317
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik