monumenta.ch > Suetonius > 35 > 45 > 41 > 6 > 33 > 48 > 2 > 2 > 7 > 9 > 2 > 8 > 3 > 2 > 4 > 7 > 32 > 5 > 2 > 3 > 1 > 2 > 1 > 7 > 7 > 2 > 1 > 30 > 4 > 1 > 1 > 7 > 7 > 6 > 1 > 1 > 7 > 7 > 6 > > 9 > 8 > 9 > 2 > 8 > 4 > 3 > 5 > 4 > 1 > 5 > 20 > 1 > 1 > 1 > 1 > 3
Celsus, de Medicina, 6, II De porrigine. <<< >>> IV De areis.
Celsus, de Medicina, 6, III De sycosi.
1 Est etiam ulcus, quod a fici similitudine σύκωσις a Graecis nominatur: caro excrescit. Et id quidem generale est: sub eo vero duae species sunt: alterum ulcus durum et rotundum est, alterum umidum et inaequale. Ex duro exiguum quiddam et glutinosum exit, ex umido +sumplus et mali odoris. Fit utrumque in is partibus, quae pilis conteguntur: sed id quidem, quod callosum et rotundum est, maxime in barba, id vero, quod umidum, praecipue in capillo. - Super utrumque oportet inponere elaterium aut lini semen contritum et aqua coactum aut ficum in aqua decoctam aut emplastrum tetrapharmacum ex aceto subactum; terra quoque Eretria ex aceto liquata recte inlinitur.
Celsus HOME
bnf7028.49 bsb35315.285