monumenta.ch > Plautus > 1 > 1 > 6 > > 1 > 8 > 1 > 1 > 18 > 1 > 6 > 1 > 4 > 7 > 4 > 9 > 4 > 5 > 8 > 6 > 1 > 6 > 18 > 9 > 5 > 20 > 2 > 8 > 1 > 9 > 4 > 9 > 1 > 15 > 7 > 5
Celsus, de Medicina, 5, IV Quae aperiant vulnera. <<<     >>> VI Quae rodant.

Celsus, de Medicina, 5, V Quae purgent.

1 Purgant aerugo, auripigmentum, quod ἀρσενικὸν a Graecis nominatur [huic autem et sandaracae in omnia eadem vis, sed validior est squama aeris], pumex; iris, balsamum, sturax, tus, turis cortex, resina et pinea et terebenthina liquida, oenanthe; lacerti stercus, sanguis columbae et palumbi et hirundinis;2 Hammoniacum, bdellium [quod in omnia idem quod Hammoniacum potest, sed valentius est habrotonum], ficus arida, coccum Cnidium, scobis eboris, omphacium, radicula; coagulum, sed maxime leporinum [cui eadem quae ceteris coagulis facultas, sed ubique validior est], fel, vitellus crudus, cornu cervinum, gluten taurinum, mel crudum; misy, chalcitis; crocum, uva taminia; habrotonum, spuma argenti, galla, squama aeris, lapis haematites, minium, costum, sulpur, pix cruda; sebum, adeps, oleum; ruta, porrum, lenticula, ervum.
Celsus HOME

bnf7028.97 bsb35315.211