monumenta.ch > Ovidius > 5 > 2 > 11 > 5 > 2 > 1 > 17 > 9 > 25 > 29 > 4 > 13 > 23 > 8 > 12 > 5 > 15 > 11 > 27 > 3 > 16 > 8 > 10 > 11 > 19 > 13 > 4 > 2
Celsus, de Medicina, 5, I De simplicibus facultatibus quaruncunque rerum, ex quibus medicamenta fiunt, et primum de iis, quae sanguinem supprimunt. <<< >>> III Quae concoquant et moveant pus.
Celsus, de Medicina, 5, II Quae vulnus glutinent.
1 Glutinant vulnus murra, tus, cummi, praecipueque acanthinum; psylleum, tragacantha, cardamomon, bulbi, lini semen, nasturcium; ovi album, gluten, icthyocolla; vitis alba, contusae cum testis suis cocleae, mel coctum; spongia vel ex aqua frigida vel ex vino vel ex aceto expressa; ex isdem lana sucida; si levis plaga est, etiam aranea. Reprimunt alumen et scissile, quod σχιστὸν vocatur, et liquidum; Melinum, auripigmentum, aerugo, chalcitis, atramentum sutorium.
Celsus HOME
bnf7028.97 bsb35315.210