monumenta.ch > Dicuil > 2 > 30
Celsus, de Medicina, 4, XXIX De coxarum morbis. <<< >>> XXXI De manuum et pedum articulorumque vitiis.
Celsus, de Medicina, 4, XXX De genuum dolore.
1 Coxis proxima genua sunt; in quibus ipsis nonnumquam dolor esse consuevit. - In isdem autem cataplasmatis cucurbitulisque praesidium est, sicut etiam cum in umeris aliisve commissuris dolor aliquis exortus est. Equitare ei, cui genua dolent, inimicissimum omnium est. Omnes autem eiusmodi dolores, ubi inveteraverunt, vix citra ustionem finiuntur.
Celsus HOME
bnf7028.94 bsb35315.205
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik