monumenta.ch > Celsus > 22 > 1 > 11 > 31 > 2 > 3 > 16 > 26 > 2 > 6 > 19 > 8 > 17 > 11b > 25 > 21 > 14 > 28 > 10 > 22 > 13 > 2 > > 1 > 3 > 3 > 12 > 3 > 1 > 16 > 26 > 3 > 21 > 4 > 19 > 24 > 28
Celsus, de Medicina, 4, XXVIIb De calculis in vesica <<<     >>> XXIX De coxarum morbis.

Celsus, de Medicina, 4, XXVIII De seminis nimia ex naturalibus profusione.

1 Est etiam circa naturalia vitium, nimia profusio seminis; quod sine venere, sine nocturnis imaginibus sic fertur, ut interposito spatio tabe hominem consumat. - In hoc adfectu salutares sunt vehementes frictiones, perfusiones natationesque quam frigidissimae, neque cibi nec potio nisi frigida adsumpta.2 Vitare autem oportet cruditates, omnia inflantia; nihil ex is adsumere, quae contrahere semen videntur, qualia sunt siligo, simila, ova, halica, amylum, omnis caro glutinosa, piper, eruca, bulbi, nuclei pinei. Neque alienum est fovere inferiores partes aqua decocta ex verbenis comprimentibus, ex isdem aliqua cataplasmata imo ventri inguinibusque circumdare, praecipueque ex aceto rutam; vitare etiam, ne supinus obdormiat.
Celsus HOME

bnf7028.93 bsb35315.205

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik