monumenta.ch > Celsus > 12 > 1 > 11 > 15 > 2 > 3 > 18 > 2 > 4 > 17 > 3 > 25 > 10 > 14 > 3 > 3 > 5 > 13 > 6 > 12 > 16 > 31 > 1 > 26 > 19 > 3 > 18 > 22 > 14 > 1 > 10 > 27b > 1 > 3 > 18 > 1 > 28 > 21 > 1 > 6 > > 15 > 3 > 11 > 15 > 13 > 1 > 18 > 1 > 6 > 4 > 27a
Celsus, de Medicina, 4, XXVII De vulvae morbo. <<< >>> XXVIIb De calculis in vesica
Celsus, de Medicina, 4, XXVIIa De vesica
1 Vesica autem variis et interdum acutis, interdum longis morbis obnoxia est. Communis omnium est urinae difficultas. Discrimina tamen in hac ipsa non sunt mediocria. Unum genus est quo subinde urinae desiderium est, sed paulum eius emittitur. Totius tamen diei noctisque spatio plus quam sat est redditur. Id cum inveteraverit, tabe quadam hominem consumit. Huic accedit ipsius naturalis dolor maximeque urina et incipiente desinente. Nonnumquam vero idem dolor etiam ventrem imum coxasque etiam latera complectitur. Solent enim vesicae vitiis affici renes sicut illorum magis haec quoque afficitur. Alius morbus est tormento crudelior, ubi urina vix et non nisi magna vi exprimitur. Sed hoc ipso cruciat quod urina continetur. Accedit calor quidam ruborque et circa pubem cum dolore tumor atque durities; nonnumquam vomitus. Interdum etiam tenuis urina in ipsa crura destillat. Saepe quod descendit purulentum est. Quae omnia quibusdam ulceribus natis oriri videntur. Interdum autem aeque ulceribus ceterisque isdem obstantibus, urina tenuis est et aut nigra aut pallida aut cruenta simulque quaedam concreta prorumpunt. Ac si scabies vesicam occupavit, multa et mali odoris urina est, eaque bullat et quaedam muccis furfuribusve similia ostendit. Subestque ut in prioribus, iunctarum quoque partium dolor simulque naturalis ipsius maxime dum urina descendit.
Celsus HOME
bnf7028.93 bsb35315.205