monumenta.ch > Ovidius > 5 > 2 > 11 > 5 > 2 > 1 > 17 > 9 > 25 > 29 > 4 > 13 > 23 > 8 > 12 > 5 > 15 > 11 > 27 > 3 > 16 > 8 > 10 > 11 > 19 > 13 > 4 > 2 > 20 > 17 > 23
Celsus, de Medicina, 4, XXII De torminibus. <<<     >>> XXIV De lumbricis alvum occupantibus.

Celsus, de Medicina, 4, XXIII De laevitate intestinorum.

1 Ex torminibus interdum intestinorum levitas oritur, quae *** continere nihil possunt, et, quicquid adsumptum est, imperfectum protinus reddunt. Id interdum aegros trahit, interdum praecipitat. - In hoc utique adhibere oportet comprimentia, quo facilius tenendi aliquid intestinis vis sit. Ergo et super pectus ponetur sinapi, exulcerataque cute malagma, quod umorem evocet; et ex verbenis decocta in aqua desidat; et cibos potionesque adsumat, quae alvum adstringunt; et frigidis utetur perfusionibus.2 Oportet tamen prospicere, ne simul his omnibus admotis vitium contrarium per immodicas inflationes oriatur. Paulatim ergo firmari intestina debebunt aliquibus cotidie adiectis. Et cum in omni fluore ventris, tum in hoc praecipue necessarium est, non quotiens libet desidere, sed quotiens necesse est, ut haec ipsa mora in consuetudinem ferendi oneris intestina deducat. Alterum quoque, quod aeque ad omnes similes adfectus pertinet, in hoc maxime servandum est, ut, cum pleraque utilia insuavia sint, qualis est plantago et rubi et quicquid malicorio mixtum est, ea potissimum ex his dentur, quae maxime aeger volet.3 Deinde, si omnia ista fastidit, ad excitandam cibi cupiditatem interponatur aliquid minus utile, sed magis gratum. Exercitationes, frictiones huic quoque morbo necessariae sunt, et cum his sol, ignis, balneum; vomitus, ut Hippocrati visum est, etiam albo veratro, si cetera parum proficient, evocatus.
Celsus HOME

bnf7028.93 bsb35315.199

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik