monumenta.ch > Celsus > 22 > 1 > 11 > 31 > 2 > 3 > 16 > 26 > 2 > 6 > 19 > 8 > 17 > 11b > 25 > 21 > 14 > 28 > 10 > 22 > 13 > 2 > > 1 > 3 > 3 > 12 > 3 > 1 > 16 > 26 > 3 > 21
Celsus, de Medicina, 4, XX De tenuioris intestini morbo. <<< >>> XXII De torminibus.
Celsus, de Medicina, 4, XXI De morbo intestini plenioris.
1 Is autem morbus, qui in intestino pleniore est, in ea maxime parte est, quam caecam esse proposui. Vehemens fit inflatio, vehementes dolores, dextra magis parte; intestinum, quod verti videtur *** prope spiritum elidit. In plerisque post frigora cruditatesque oritur, deinde quiescit, et per aetatem saepe repetens sic cruciat, ut vitae spatio nihil demat. -2 Ubi is dolor coepit, admovere sicca et calida fomenta oportet, sed primo lenia, deinde validiora, simulque frictione ad extremas partes [id est crura brachiaque] materiam revocare: si discussus non est, qua dolet, cucurbitulas sine ferro defigere. Est etiam medicamentum eius rei causa comparatum, quod κολικὸν nominatur: id se repperisse Cassius gloriabatur. Magis prodest potui datum, sed impositum quoque extrinsecus digerendo spiritum dolorem levat. Nisi finito vero tormento recte neque cibus neque potio adsumitur. Quo victu sit utendum, qui hoc genere temptantur, iam mihi dictum est. [Confectio medicamenti, quod κολικὸν nominatur: ex his constat: costi, anesi, castorei, singulorum P.*III, petroselini P. deñ III, piperis longi et rotundi, singulorum P.*II, papaveris lacrimae, iunci rotundi, myrrae, nardi, singulorum P.*VI; quae melle excipiuntur. Id autem et devorari potest et ex aqua calida sumi.]
Celsus HOME
bnf7028.93 bsb35315.196
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik