monumenta.ch > Celsus > 3
Celsus, de Medicina, 4, II De curationibus morborum, qui nascuntur a capite. <<< >>> IV De resolutione linguae.
Celsus, de Medicina, 4, III De morbo, qui circa faciem nascitur.
1 Circa faciem vero morbus innascitur, quem Graeci κυνικὸν σπασμὸν nominant. Isque cum acuta fere febre oritur; os cum motu quodam pervertitur [ideoque nihil aliud est quam distentio oris]. Accedit crebra coloris in facie totoque in corpore mutatio; somnus in promptu est. -2 In hoc sanguinem mittere optimum est: si finitum eo malum non est, ducere alvum: si ne sic quidem discussum est, albo veratro vomitum movere. Praeter haec necessarium est vitare solem, lassitudinem, vinum. Si discussum his non est, utendum est cursu, frictione in eo, quod laesum est, leni et multa; in reliquis partibus breviore sed vehementi.3 Prodest etiam movere sternumenta; caput radere, idque perfundere aqua calida vel marina vel certe salsa, sic ut ei sulpur quoque adiciatur; post perfusionem iterum perfricare; sinapi manducare, eodemque tempore adfectis oris partibus ceratum, integris idem sinapi, donec adrodat, imponere. Cibus aptissimus ex media materia est.
Celsus HOME
bnf7028.86 bsb35315.180