monumenta.ch > Celsus > 22 > 1 > 11 > 31 > 2 > 3 > 16 > 26 > 2 > 6 > 19 > 8 > 17 > 11b > 25
Celsus, de Medicina, 3, XXIV De regio morbo. <<< >>> XXVI De attonitis.
Celsus, de Medicina, 3, XXV De elephantia.
1 Ignotus autem paene in Italia, frequentissimus in quibusdam regionibus is morbus est, quem ἐλεφαντίασιν Graeci vocant; isque longis adnumeratur: quo totum corpus adficitur, ita ut ossa quoque vitiari dicantur. Summa pars corporis crebras maculas crebrosque tumores habet; rubor harum paulatim in atrum colorem convertitur. Summa cutis inaequaliter crassa, tenuis, dura mollisque, quasi squamis quibusdam exasperatur; corpus emacrescit; os, surae, pedes intumescunt.2 Ubi vetus morbus est, digiti in manibus pedibusque sub tumore conduntur; febricula oritur, quae facile tot malis obrutum hominem consumit. - Protinus ergo inter initia sanguis per biduum mitti debet, aut nigro veratro venter solvi. Adhibenda tum, quanta sustineri potest, inedia; paulum deinde vires reficiendae et ducenda alvus; post haec ubi corpus levatum est, utendum exercitatione praecipueque cursu;3 sudor primum labore ipsius corporis, deinde etiam siccis sudationibus evocandus; frictio adhibenda, moderandumque inter haec, ut vires conserventur. Balneum rarum esse debet; cibus sine pinguibus, sine glutinosis, sine inflantibus; vinum praeterquam primis diebus recte datur. Corpus contrita plantago et inlita optime tueri videtur.
Celsus HOME
bnf7028.86 bsb35315.168
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik