monumenta.ch > Celsus > 22 > 1 > 11 > 31 > 2 > 3 > 16 > 26 > 2 > 6 > 19 > 8 > 17
Celsus, de Medicina, 3, XVI Curatio duarum quartanarum. <<<     >>> XVIII De tribus insaniae generibus, et primum, de eius curatione, quae a Graecis φρενῖτις dicitur.

Celsus, de Medicina, 3, XVII Curatio quotidianae febris, quae ex quartana facta sit.

1 At si ex quartana facta cotidiana est, cum id vitio inciderit, per biduum abstinere oportet, et frictione uti, vespere tantummodo aquam potui dare: tertio die saepe fit, ne febris accedat. Sed sive fuit sive non fuit, cibus post accessionis tempus est dandus. At si manet, per biduum abstinentia, quanta maxime imperari corpori potest, frictione cotidie utendum est.
Celsus HOME

bnf7028.18 bsb35315.145