monumenta.ch > Plautus > 1 > 1 > 6 > > 1 > 8 > 1 > 1 > 18 > 1 > 6 > 1 > 4 > 7 > 4 > 9 > 4 > 5 > 8 > 6 > 1 > 6 > 18 > 9 > 5 > 20 > 2 > 8 > 1 > 9 > 4 > 9 > 1 > 15 > 7 > 5 > 8 > 8
Celsus, de Medicina, 3, VII Quomodo pestilentes febres curari debeant. Curatio ardentis febris. <<<     >>> IX Curatio lentarum febrium.

Celsus, de Medicina, 3, VIII Curatio semitertianae febris, quae ἡμιτριταῖος dicitur.

1 At ubi id genus tertianae est, quod emitritaeon [ἡμιτριταῖον] medici appellant, magna cura opus est, ne id fallat: habet enim plerumque frequentes accessiones decessionesque, ut aliud genus morbi videri possit porrigique febris inter horas XXIIII et XXXVI, ut quod idem est, non idem esse videatur.2 Et magnopere necessarium est neque dari cibum nisi in ea remissione, quae vera est, et ubi ea venit, protinus dari. Plurimique sub alterutro curantis errore subito moriuntur. Ac nisi magnopere res aliqua prohibet, inter initia sanguis mitti debet, tum dari cibus, qui neque incitet febrem, et tamen longum eius spatium sustineat.
Celsus HOME

bnf7028.18 bsb35315.137