monumenta.ch > Ovidius > 11 > 13 > 18 > 17 > 19 > 15 > 2 > 14 > 10 > 16 > 5 > 4 > 3 > 23 > 2 > 2 > 27 > 11 > 2 > 17 > 25 > 2 > 2 > 13 > 12 > 3 > 2 > 31 > 26
Celsus, de Medicina, 2, XXV Quae res alienae stomacho sint. <<<     >>> XXVII De iis, quae calefaciunt aut refrigerant.

Celsus, de Medicina, 2, XXVI De iis, quae inflant.

1 Inflant autem omnia fere legumina, omnia pinguia, omnia dulcia, omnia iurulenta, mustum, atque etiam id vinum, cui nihil adhuc aetatis accessit; ex holeribus alium, cepa, brassica, omnesque radices, excepto sisere et pastinaca;2 bulbi, ficus etiam aridae sed magis virides, uvae recentes, nuces omnes, exceptis nucleis pineis, lac, omnisque caseus; quicquid deinde subcrudum aliquis adsumpsit. Minima inflatio fit ex venatione, aucupio, piscibus, pomis, oleis, conchyliisve, ouis vel mollibus vel sorbilibus, vino vetere. Feniculum vero et anetum inflationes etiam levant.
Celsus HOME

bnf7028.18 bsb35315.113