monumenta.ch > Ovidius > 11 > 13 > 18 > 17 > 19 > 15 > 2 > 14 > 10 > 16 > 5 > 4 > 3 > 23 > 2 > 2 > 27 > 11 > 2 > 17 > 25
Celsus, de Medicina, 2, XXIV De iis, quae stomacho idonea sunt. <<< >>> XXVI De iis, quae inflant.
Celsus, de Medicina, 2, XXV Quae res alienae stomacho sint.
1 Aliena vero stomacho sunt omnia tepida, omnia salsa, omnia iurulenta, omnia praedulcia, omnia pinguia, sorbitio, panis fermentatus, itemque vel ex milio vel ex hordeo, radices holerum, et quodcumque holus ex oleo garove estur, mel, mulsum, defrutum, passum, lac, omnis caseus, uva recens, ficus et virides et aridae, legumina omnia, quaeque inflare consuerunt;2 item thymum, nepeta, satureia, hysopum, nasturcium, lapatium, lapsanum, iuglandes. Ex his autem intellegi potest non, quicquid boni suci est, protinus stomacho convenire, neque, quicquid stomacho convenit, protinus boni suci esse.
Celsus HOME
bnf7028.18 bsb35315.112
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik