monumenta.ch > Ovidius > 11 > 13 > 18 > 17 > 19 > 15 > 2 > 14 > 10 > 16 > 5 > 4 > 3 > 23 > 2 > 2 > 27 > 11 > 2 > 17 > 25 > 2 > 2 > 13 > 12 > 3 > 2 > 31 > 26 > 19 > 2 > 16 > 3 > 14 > 32 > 10 > 21 > 22 > 7 > 8 > 28 > 6 > 1 > 4 > 2 > 9 > 24
Celsus, de Medicina, 2, XXIII De iis, quae crassiorem quaeve tenuiorem pituitam faciunt. <<< >>> XXV Quae res alienae stomacho sint.
Celsus, de Medicina, 2, XXIV De iis, quae stomacho idonea sunt.
1 Stomacho autem aptissima sunt, quaecumque austera sunt; etiam quae acida sunt, quaeque contacta sale modice sunt; item panis sine fermento, et elota halica, vel oriza vel tisana; omnis auis, omnis venatio; atque utraque vel assa vel elixa: ex domesticis animalibus bubula:2 si quid ex ceteris sumitur, macrum potius quam pingue; ex sue ungulae, rostra, aures, uoluae sterilesque; ex holeribus intubus, lactuca, pastinaca, cucurbita elixa, siser; ex pomis cerasium, morum, sorbum, pirum fragile, quale Crustuminum vel Meuianum est; item pira, quae reponuntur, Tarentina atque Signina, malum orbiculatum aut Scaudianum vel Amerinum vel Cotoneum vel Punicum, uvae ex olla;3 molle ouum, palmulae, nuclei pinei, oleae albae ex dura muria, eaedem aceto intinctae, vel nigrae, quae in arbore bene permaturuerunt, vel quae in passo defrutove servatae sunt; vinum austerum, licet etiam asperum sit, item resinatum; duri ex media materia pisces, ostrea, pectines, murices, purpurae, cocleae, cibi potionesque vel frigidae vel feruentes, apsinthium.
Celsus HOME
bnf7028.18 bsb35315.112