monumenta.ch > Ovidius > 11 > 13 > 18 > 17 > 19 > 15 > 2 > 14 > 10 > 16 > 5 > 4 > 3 > 23 > 2 > 2 > 27 > 11 > 2 > 17 > 25 > 2 > 2 > 13 > 12 > 3 > 2 > 31 > 26 > 19 > 2 > 16 > 3 > 14 > 32 > 10 > 21 > 22
Celsus, de Medicina, 2, XXI De iis, quae mali succi sunt. <<< >>> XXIII De iis, quae crassiorem quaeve tenuiorem pituitam faciunt.
Celsus, de Medicina, 2, XXII Quae res lenes quaeve acres sint.
1 Lenes autem sunt sorbitio, pulticula, laganus, amilum, tisana, pinguis caro et quaecumque glutinosa est; quod fere quidem in omni domestica fit, praecipue tamen in ungulis trunculisque suum, in petiolis capitulisque haedorum et vitulorum et agnorum, omnibusque cerebellis; item qui proprie bulbi nominantur, lac, defrutum, passum, nuclei pinei.2 Acria sunt omnia nimis austera, omnia acida, omnia salsa, et mel quidem, quo melius est, eo magis. Item alium, cepa, eruca, ruta, nasturcium, cucumis, beta, brassica, asparagus, sinapi, radicula, intubus, ocimum, lactuca, maximaque holerum pars.
Celsus HOME
bnf7028.18 bsb35315.111
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik