monumenta.ch > Ovidius > 11 > 13 > 18 > 17 > 19 > 15 > 2 > 14 > 10 > 16 > 5 > 4 > 3 > 23 > 2 > 2 > 27 > 11 > 2 > 17 > 25 > 2 > 2 > 13 > 12 > 3 > 2 > 31 > 26 > 19 > 2 > 16 > 3 > 14 > 32 > 10 > 21
Celsus, de Medicina, 2, XX De iis, quae boni succi sunt. <<<     >>> XXII Quae res lenes quaeve acres sint.

Celsus, de Medicina, 2, XXI De iis, quae mali succi sunt.

1 Mali vero suci sunt milium, panicium, hordeum, legumina; caro domestica permacra omnisque caro salsa, omne salsamentum, garum, vetus caseus; siser, radicula, rapa, napi, bulbi; brassica magisque etiam cyma eius, asparagus, beta, cucumis, porrus, eruca, nasturcium, thymum, nepeta, satureia, hysopum, ruta, anetum, feniculum, cuminum, anesum, lapatium, sinapi, alium, cepe; lienes, renes, intestina; pomum quodcumque acidum vel acerbum est; acetum, omnia acria, acida, acerba, oleum; pisces quoque saxatiles, omnesque, qui ex tenerrimo genere sunt, aut qui rursus nimium duri virosique sunt, ut fere quos stagna, lacus limosique riui ferunt, quique in nimiam magnitudinem excesserunt.
Celsus HOME

bnf7028.18 bsb35315.111