monumenta.ch > Ovidius > 5 > 2 > 11 > 5 > 2 > 1 > 17 > 9 > 25 > 29 > 4 > 13 > 23 > 8 > 12 > 5 > 15 > 11 > 27 > 3 > 16 > 8 > 10 > 11 > 19 > 13 > 4 > 2 > 20
Celsus, de Medicina, 2, XIX Quae natura ac proprietas; cuiusque rei sit, qua vescimur. <<<     >>> XXI De iis, quae mali succi sunt.

Celsus, de Medicina, 2, XX De iis, quae boni succi sunt.

1 Boni suci sunt triticum, siligo, halica, oryza, amulum, tragum, tisana, lac, caseus mollis, omnis venatio, omnes aves, quae ex media materia sunt, ex maioribus quoque eae, quas supra nominaui; medii inter teneros durosque pisces, ut mullus, ut lupus; verna lactuca, urtica, malua, [cucumis,] cucurbita, ouum sorbile, portulaca, cocleae, palmulae;2 ex pomis quodcumque neque acerbum neque acidum est; vinum dulce vel lene, passum, defrutum; oleae, quae ex his duobus in altero utro servatae sunt; vulvae, rostra, trunculique suum, omnis pinguis caro, omnis glutinosa, omne iecur.
Celsus HOME

bnf7028.18 bsb35315.111