monumenta.ch > Ovidius > 11 > 13 > 18 > 17 > 19 > 15 > 2 > 14 > 10 > 16 > 5 > 4 > 3 > 23 > 2 > 2 > 27 > 11 > 2 > 17 > 25 > 2 > 2 > 13 > 12 > 3 > 2 > 31 > 26 > 19
Celsus, de Medicina, 2, XVIII Qui cibi potionesque aut valentis aut mediae aut imbecillae materiae sint. <<<     >>> XX De iis, quae boni succi sunt.

Celsus, de Medicina, 2, XIX Quae natura ac proprietas; cuiusque rei sit, qua vescimur.

1 Neque haec sola discrimina sunt; sed etiam aliae res boni suci sunt, aliae mali, quas εὐχύλους vel κακοχύλους Graeci vocant; aliae lenes, aliae acres; aliae crassiorem pituitam in nobis faciunt, aliae tenuiorem; aliae idoneae stomacho, aliae alienae sunt; itemque aliae inflant, aliae ab hoc absunt; aliae calfaciunt, aliae refrigerant;2 aliae facile in stomacho acescunt, aliae non facile intus corrumpuntur; aliae movent alvum, aliae supprimunt; aliae citant urinam, aliae tardant; quaedam somnum movent, quaedam sensum excitant. Quae omnia ideo noscenda sunt, quoniam aliud alii vel corpori vel valetudini convenit.
Celsus HOME

bnf7028.18 bsb35315.110

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik