monumenta.ch > Celsus > 12 > 1 > 11 > 15 > 2 > 3 > 18 > 2 > 4 > 17 > 3 > 25 > 10 > 14 > 3 > 3 > 5 > 13 > 6 > 12 > 16 > 31 > 1 > 26 > 19 > 3 > 18 > 22 > 14 > 1 > 10 > 27b > 1 > 3 > 18 > 1 > 28 > 21 > 1 > 6 > > 15 > 3 > 11 > 15 > 13 > 1 > 18 > 1 > 6 > 4 > 27a > 9
Celsus, de Medicina, 2, VIII Quae notae in quoque morbi genere vel spem vel pericula ostendant. <<<     >>> X De sanguinis detractione per venas.

Celsus, de Medicina, 2, IX De morborum curationibus.

1 Cognitis indiciis, quae nos vel spe consolentur vel metu terreant, ad CURATIONES morborum transeundum est. Ex his quaedam communes sunt, quaedam propriae. Communes, quae pluribus opitulantur morbis; propriae, quae singulis. Ante DE COMMUNIBUS dicam: ex quibus tamen quaedam non aegros solum sed sanos quoque sustinent, quaedam in adversa tantum valetudine adhibentur.2 Omne vero auxilium corporis aut demit aliquam materiam aut adicit, aut evocat aut reprimit, aut refrigerat aut calefacit, simulque aut durat aut mollit: quaedam non uno modo tantum sed etiam duobus inter se non contrariis adiuvant. DEMITUR MATERIA sanguinis detractione, cucurbitula, deiectione, vomitu, frictione, gestatione omnique exercitatione corporis, abstinentia, sudore; de quibus protinus dicam.
Celsus HOME

bnf7028.18 bsb35315.91