monumenta.ch > Suetonius > 35 > 45 > 41 > 6 > 33 > 48 > 2 > 2 > 7 > 9 > 2 > 8 > 3 > 2 > 4 > 7 > 32 > 5 > 2 > 3 > 1 > 2 > 1 > 7
Celsus, de Medicina, 1, VI Ad solutam alvum remedia. <<< >>> VIII Quae agenda sint stomacho laborantibus.
Celsus, de Medicina, 1, VII Remedia ad coli dolorem.
1 At si laxius intestinum dolere consuevit, quod colum nominant, cum id nihil nisi genus inflationis sit, id agendum est, ut concoquat aliquis; ut lectione aliisque generibus exerceatur; utatur balineo calido, cibis quoque et potionibus calidis, denique omni modo frigus vitet, item dulcia omnia leguminaque et quicquid inflare consuevit.
Celsus HOME
bnf7028.17 bsb35315.57
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik