monumenta.ch > Plautus > 1 > 1 > 6 > > 1 > 8 > 1 > 1 > 18 > 1 > 6 > 1 > 4 > 7 > 4 > 9 > 4 > 5
Celsus, de Medicina, 1, IV De iis, qui aliqua parte corporis laborant, et primum de iis, quibus infirmum est. <<< >>> VI Ad solutam alvum remedia.
Celsus, de Medicina, 1, V De iis, qui lippitudine, gravidae, destillatione tonsillisque laborant.
1 Neque vero iis solis, quos capitis inbecillitas torquet, usus aquae frigidae prodest, sed iis etiam, quos adsiduae lippitudines, gravidines, destillationes tonsillaeque male habent. His autem non caput tantum cottidie perfundendum est, sed os quoque multa frigida aqua fovendum est; praecipueque omnibus, quibus hoc utile auxilium est, eo utendum est, ubi gravius caelum austri reddiderunt.2 Cumque omnibus inutilis sit post cibum aut contentio aut agitatio animi, tum iis praecipue, qui vel capitis vel arteriae dolores habere consuerunt, vel quoslibet alios oris adfectus. Vitari etiam gravedines destillationesque possunt, si quam minime qui his oportunus est loca aquasque mutet; si caput in sole protegit, ne incendatur, neu subito ex repentino nubilo frigus id moveat; si post concoctionem ieiunus caput radit; si post cibum neque legit neque scribit.
Celsus HOME
bnf7028.17 bsb35315.56
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik