monumenta.ch > Caesar > de Bello Africo > 32 > 35 > > 32 > 2 > 64 > 64 > 64 > 64 > 64 > 64 > 106 > 107 > 114 > 64 > 64 > 12 > 105 > 64 > 109 > 108 > 116 > 104 > 102 > 113 > 111 > 115 > 101 > 103 > 110
Catullus, Carmina, CIX. <<<     >>> CXI.

Catullus, Carmina, CX.

1 Aufillena, bonae semper laudantur amicae:
2 accipiunt pretium, quae facere instituunt.
3 tu, quod promisti, mihi quod mentita inimicas,
4 quod nec das et fers saepe, facis facinus.
5 aut facere ingenuaest, aut non promisse pudicae,
6 Aufillena, fuit: sed data corripere
7 fraudando officiis plus quam meretricis avaraest,
8 quae sese toto corpore prostituit.
Catullus HOME

bnf8071.103