monumenta.ch > Caesar > de Bello Africo > 32 > 35 > > 32 > 2 > 64 > 64 > 64 > 64 > 64 > 64 > 106 > 107 > 114 > 64 > 64 > 12 > 105 > 64 > 109 > 108 > 116 > 104 > 102 > 113 > 111 > 115 > 101
Catullus, Carmina, C. <<<     >>> CII.

Catullus, Carmina, CI.

1 Multas per gentes et multa per aequora vectus
2 advenio has miseras, frater, ad inferias,
3 ut te postremo donarem munere mortis
4 et mutam nequiquam alloquerer cinerem,
5 quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,
6 heu miser indigne frater adempte mihi.
7 nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum
8 tradita sunt tristi munere ad inferias,
9 accipe fraterno multum manantia fletu,
10 atque in perpetuum, frater, ave atque vale!
Catullus HOME

bnf8071.103