Catullus, Carmina, XCVII.
| 1 | Non (ita me di ament) quicquam referre putavi, |
| 2 | utrumne os an culum olfacerem Aemilio. |
| 3 | nilo mundius hoc, nihiloque immundior ille, |
| 4 | verum etiam culus mundior et melior: |
| 5 | nam sine dentibus est. os dentes sesquipedales, |
| 6 | gingivas vero ploxeni habet veteris, |
| 7 | praeterea rictum qualem diffissus in aestu |
| 8 | meientis mulae cunnus habere solet. |
| 9 | hic futuit multas et se facit esse venustum, |
| 10 | et non pistrino traditur atque asino? |
| 11 | quem siqua attingit, non illam posse putamus |
| 12 | aegroti culum lingere carnificis? |