monumenta.ch > Martialis > 17 > 48 > 31 > 12 > 51 > 23 > 26 > 56 > 13 > 99 > 100 > 89
Catullus, Carmina, LXXXVIII. <<<     >>> XC.

Catullus, Carmina, LXXXIX.

1 Gellius est tenuis: quid ni? cui tam bona mater
2 tamque valens vivat tamque venusta soror
3 tamque bonus patruus tamque omnia plena puellis
4 cognatis, quare is desinat esse macer?
5 qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est,
6 quantumvis quare sit macer invenies.
Catullus HOME

bnf8071.103