| 1 | Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore |
| 2 | prurit et abiectis pervigilat tunicis? |
| 3 | quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum? |
| 4 | ecquid scis quantum suscipiat sceleris? |
| 5 | suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys |
| 6 | nec genitor Nympharum abluit Oceanus: |
| 7 | nam nihil est quicquam sceleris, quo prodeat, ultra, |
| 8 | non si demisso se ipse voret capite. |