monumenta.ch > Ovidius > 5 > 79 > 49 > 22 > 90 > 60 > 34 > 24 > 16 > 63 > 98 > 46 > 87 > 37 > 36 > 92 > 53 > 95 > 68 > 3 > 74 > 51 > 11 > 91 > 47 > 61 > 102 > 42 > 82 > 18 > 29 > 84
Catullus, Carmina, LXXXIII. <<<     >>> LXXXV.

Catullus, Carmina, LXXXIV.

1 Chommoda dicebat, si quando commoda vellet
2 dicere, et insidias Arrius hinsidias,
3 et tum mirifice sperabat se esse locutum,
4 cum quantum poterat dixerat hinsidias.
5 credo, sic mater, sic semper avunculus eius,
6 sic maternus avus dixerat atque avia.
7 hoc misso in Syriam requierant omnibus aures:
8 audibant eadem haec leniter et leviter,
9 nec sibi postilla metuebant talia verba,
10 cum subito affertur nuntius horribilis,
11 Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
12 iam non Ionios esse, sed Hionios.
Catullus HOME

bnf8071.103