| 1 | Lesbia mi praesente viro male plurima dicit: |
| 2 | haec illi fatuo maxima laetitiast. |
| 3 | mule, nihil sentis? si nostri oblita taceret, |
| 4 | sana esset: nunc quod gannit et obloquitur, |
| 5 | non solum meminit, sed, quae multo acrior est res, |
| 6 | iratast. hoc est, uritur et loquitur. |