| 1 | Desine de quoquam quicquam bene velle mereri |
| 2 | aut aliquem fieri posse putare pium. |
| 3 | omnia sunt ingrata, nihil fecisse benignest, |
| 4 | immo etiam taedet, taedet obestque magis; |
| 5 | ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget, |
| 6 | quam modo quae me unum atque unicum amicum habuit. |