Catullus, Carmina, LXVIII.
| 1 | Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo |
| 2 | conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium, |
| 3 | naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis |
| 4 | sublevem et a mortis limine restituam, |
| 5 | quem neque sancta Venus molli requiescere somno |
| 6 | desertum in lecto caelibe perpetitur, |
| 7 | nec veterum dulci scriptorum carmine Musae |
| 8 | oblectant, cum mens anxia pervigilat: |
| 9 | id gratumst mihi, me quoniam tibi dicis amicum, |
| 10 | muneraque et Musarum hinc petis et Veneris. |
| 11 | sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Manli, |
| 12 | neu me odisse putes hospitis officium, |
| 13 | accipe, quis merser fortunae fluctibus ipse, |
| 14 | ne amplius a misero dona beata petas. |
| 15 | tempore quo primum vestis mihi tradita purast, |
| 16 | iucundum cum aetas florida ver ageret, |
| 17 | multa satis lusi: non est dea nescia nostri, |
| 18 | quae dulcem curis miscet amaritiem: |
| 19 | sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors |
| 20 | abstulit. o misero frater adempte mihi, |
| 21 | tu mea tu moriens fregisti commoda, frater, |
| 22 | tecum una totast nostra sepulta domus, |
| 23 | omnia tecum una perierunt gaudia nostra, |
| 24 | quae tuus in vita dulcis alebat amor. |
| 25 | cuius ego interitu tota de mente fugavi |
| 26 | haec studia atque omnes delicias animi. |
| 27 | quare, quod scribis Veronae turpe Catullo |
| 28 | esse, quod hic quisquis de meliore nota |
| 29 | frigida deserto tepefactet membra cubili, |
| 30 | id, Manli, non est turpe, magis miserumst. |
| 31 | ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit, |
| 32 | haec tibi non tribuo munera, cum nequeo. |
| 33 | nam, quod scriptorum non magnast copia apud me, |
| 34 | hoc fit, quod Romae vivimus: illa domus, |
| 35 | illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas; |
| 36 | huc una ex multis capsula me sequitur. |
| 37 | quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna |
| 38 | id facere aut animo non satis ingenuo, |
| 39 | quod tibi non hucusque petenti copia praestost: |
| 40 | ultro ego deferrem, copia siqua foret. |
| 41 | Non possum reticere, deae, qua me Allius in re |
| 42 | iuverit aut quantis foverit officiis, |
| 43 | ne fugiens saeclis obliviscentibus aetas |
| 44 | illius hoc caeca nocte tegat studium: |
| 45 | sed dicam vobis, vos porro dicite multis |
| 46 | milibus et facite haec charta loquatur anus, |
| 47 | [versibus ut nostris etiam post funera vivat,] |
| 48 | notescatque magis mortuus atque magis, |
| 49 | nec tenuem texens sublimis aranea telam |
| 50 | in deserto Alli nomine opus faciat. |
| 51 | nam, mihi quam dederit duplex Amathusia curam, |
| 52 | scitis, et in quo me torruerit genere, |
| 53 | cum tantum arderem quantum Trinacria rupes |
| 54 | lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis, |
| 55 | maesta neque assiduo tabescere lumina fletu |
| 56 | cessarent tristique imbre madere genae. |
| 57 | qualis in aerii perlucens vertice montis |
| 58 | rivus muscoso prosilit a lapide, |
| 59 | qui cum de prona praeceps est valle volutus, |
| 60 | per medium densi transit iter populi, |
| 61 | dulce viatori lasso in sudore levamen, |
| 62 | cum gravis exustos aestus hiulcat agros; |
| 63 | ac velut in nigro iactatis turbine nautis |
| 64 | lenius aspirans aura secunda venit |
| 65 | iam prece Pollucis, iam Castoris implorata: |
| 66 | tale fuit nobis Allius auxilium. |
| 67 | is clausum lato patefecit limite campum, |
| 68 | isque domum nobis isque dedit dominam, |
| 69 | ad quam communes exerceremus amores. |
| 70 | quo mea se molli candida diva pede |
| 71 | intulit et trito fulgentem in limine plantam |
| 72 | innixa arguta constituit solea, |
| 73 | coniugis ut quondam flagrans advenit amore |
| 74 | Protesileam Laodamia domum |
| 75 | inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro |
| 76 | hostia caelestes pacificasset eros. |
| 77 | nil mihi tam valde placeat, Rhamnusia virgo, |
| 78 | quod temere invitis suscipiatur eris. |
| 79 | quam ieiuna pium desideret ara cruorem, |
| 80 | doctast amisso Laodamia viro, |
| 81 | coniugis ante coacta novi dimittere collum, |
| 82 | quam veniens una atque altera rursus hiems |
| 83 | noctibus in longis avidum saturasset amorem, |
| 84 | posset ut abrupto vivere coniugio: |
| 85 | quod scibant Parcae non longo tempore abesse, |
| 86 | si miles muros isset ad Iliacos. |
| 87 | nam tum Helenae raptu primores Argivorum |
| 88 | coeperat ad sese Troia ciere viros, |
| 89 | Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque, |
| 90 | Troia virum et virtutum omnium acerba cinis, |
| 91 | quaene etiam nostro letum miserabile fratri |
| 92 | attulit. ei misero frater adempte mihi, |
| 93 | ei misero fratri iucundum lumen ademptum, |
| 94 | tecum una totast nostra sepulta domus, |
| 95 | omnia tecum una perierunt gaudia nostra, |
| 96 | quae tuus in vita dulcis alebat amor. |
| 97 | quem nunc tam longe non inter nota sepulcra |
| 98 | nec prope cognatos compositum cineres, |
| 99 | sed Troia obscena, Troia infelice sepultum |
| 100 | detinet extremo terra aliena solo. |
| 101 | ad quam tum properans fertur lecta undique pubes |
| 102 | Graia penetrales deseruisse focos, |
| 103 | ne Paris abducta gavisus libera moecha |
| 104 | otia pacato degeret in thalamo. |
| 105 | quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia, |
| 106 | ereptumst vita dulcius atque anima |
| 107 | coniugium: tanto te absorbens vertice amoris |
| 108 | aestus in abruptum detulerat barathrum, |
| 109 | quale ferunt Grai Pheneum prope Cyllenaeum |
| 110 | siccare emulsa pingue palude solum, |
| 111 | quod quondam caesis montis fodisse medullis |
| 112 | audit falsiparens Amphitryoniades, |
| 113 | tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta |
| 114 | perculit imperio deterioris eri, |
| 115 | pluribus ut caeli tereretur ianua divis, |
| 116 | Hebe nec longa virginitate foret. |
| 117 | sed tuus altus amor barathro fuit altior illo, |
| 118 | qui tamen indomitam ferre iugum docuit. |
| 119 | nam nec tam carum confecto aetate parenti |
| 120 | una caput seri nata nepotis alit, |
| 121 | qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis |
| 122 | nomen testatas intulit in tabulas, |
| 123 | impia derisi gentilis gaudia tollens |
| 124 | suscitat a cano vulturium capiti: |
| 125 | nec tantum niveo gavisast ulla columbo |
| 126 | compar, quae multo dicitur improbius |
| 127 | oscula mordenti semper decerpere rostro |
| 128 | quam quae praecipue multivolast mulier: |
| 129 | sed tu horum magnos vicisti sola furores, |
| 130 | ut semel es flavo conciliata viro. |
| 131 | aut nihil aut paulo cui tum concedere digna |
| 132 | lux mea se nostrum contulit in gremium, |
| 133 | quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido |
| 134 | fulgebat crocina candidus in tunica. |
| 135 | quae tamen etsi uno non est contenta Catullo, |
| 136 | rara verecundae furta feremus erae, |
| 137 | ne nimium simus stultorum more molesti: |
| 138 | saepe etiam Iuno, maxima caelicolum, |
| 139 | coniugis in culpa flagrantem contudit iram, |
| 140 | noscens omnivoli plurima furta Iovis. |
| 141 | atqui nec divis homines componier aequumst, |
| 142 | ingratum tremuli tolle parentis opus. |
| 143 | nec tamen illa mihi dextra deducta paterna |
| 144 | fragrantem Assyrio venit odore domum, |
| 145 | sed furtiva dedit muta munuscula nocte, |
| 146 | ipsius ex ipso dempta viri gremio. |
| 147 | quare illud satis est, si nobis is datur unis, |
| 148 | quem lapide illa diem candidiore notat. |
| 149 | Hoc tibi, quod potui, confectum carmine munus |
| 150 | pro multis, Alli, redditur officiis, |
| 151 | ne vestrum scabra tangat robigine nomen |
| 152 | haec atque illa dies atque alia atque alia. |
| 153 | huc addent divi quam plurima, quae Themis olim |
| 154 | antiquis solitast munera ferre piis. |
| 155 | sitis felices et tu simul et tua vita, |
| 156 | et domus ipsa, in qua lusimus, et domina, |
| 157 | et qui principio nobis te tradidit Afer, |
| 158 | a quo sunt primo mi omnia nata bono, |
| 159 | et longe ante omnes, mihi quae me carior ipsost, |
| 160 | lux mea, qua viva vivere dulce mihist. |