Catullus, Carmina, LXVII.
| 1 | O dulci iucunda viro, iucunda parenti, |
| 2 | salve, teque bona Iuppiter auctet ope, |
| 3 | ianua, quam Balbo dicunt servisse benigne |
| 4 | olim, cum sedes ipse senex tenuit, |
| 5 | quamque ferunt rursus nato servisse maligne, |
| 6 | postquams porrecto facta marita sene. |
| 7 | dic agedum nobis quare mutata feraris |
| 8 | in dominum veterem deseruisse fidem. |
| 9 | Non (ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum) |
| 10 | culpa meast, quamquam dicitur esse mea, |
| 11 | nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam: |
| 12 | verum istuc populi lingua quiete tegit, |
| 13 | qui, quacumque aliquid reperitur non bene factum, |
| 14 | ad me omnes clamant: ianua, culpa tuast. |
| 15 | Non istuc satis est uno te dicere verbo, |
| 16 | sed facere ut quivis sentiat et videat. |
| 17 | Qui possum? nemo quaerit nec scire laborat. |
| 18 | Nos volumus: nobis dicere ne dubita. |
| 19 | Primum igitur, virgo quod fertur tradita nobis, |
| 20 | falsumst. non illam vir prior attigerat, |
| 21 | languidior tenera cui pendens sicula beta |
| 22 | numquam se mediam sustulit ad tunicam; |
| 23 | sed pater illusi nati violasse cubile |
| 24 | dicitur et miseram conscelerasse domum, |
| 25 | sive quod impia mens caeco flagrabat amore, |
| 26 | seu quod iners sterili semine natus erat, |
| 27 | ut quaerendum unde unde foret nervosius illud, |
| 28 | quod posset zonam solvere virgineam. |
| 29 | Egregium narras mira pietate parentem, |
| 30 | qui ipse sui nati minxerit in gremium. |
| 31 | Atqui non solum hoc dicit se cognitum habere |
| 32 | Brixia Cycneae supposita speculae, |
| 33 | flavus quam molli praecurrit flumine Mella, |
| 34 | Brixia Veronae mater amata meae, |
| 35 | sed de Postumio et Corneli narrat amore, |
| 36 | cum quibus illa malum fecit adulterium. |
| 37 | dixerit hic aliquis: qui tu istaec, ianua, nosti, |
| 38 | cui numquam domini limine abesse licet |
| 39 | nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo |
| 40 | tantum operire soles aut aperire domum? |
| 41 | saepe illam audivi furtiva voce loquentem |
| 42 | solam cum ancillis haec sua flagitia, |
| 43 | nomine dicentem quos diximus, utpote quae mi |
| 44 | speraret nec linguam esse nec auriculam. |
| 45 | praeterea addebat quendam, quem dicere nolo |
| 46 | nomine, ne tollat rubra supercilia. |
| 47 | longus homost, magnas cui lites intulit olim |
| 48 | falsum mendaci ventre puerperium. |