monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 5 > 88 > 69 > 11 > 18 > 20 > 3 > 42 > 15 > 61 > 117 > 94 > 17 > 62 > 27 > 14 > 66
Catullus, Carmina, LXV. <<<     >>> LXVII.

Catullus, Carmina, LXVI.

1 Omnia qui magni dispexit lumina mundi,
2 qui stellarum ortus comperit atque obitus,
3 flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur,
4 ut cedant certis sidera temporibus,
5 ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans
6 dulcis amor gyro devocet aerio:
7 idem me ille Conon caelesti in limine vidit
8 e Bereniceo vertice caesariem
9 fulgentem clare, quam cunctis illa deorum
10 levia protendens bracchia pollicitast,
11 qua rex tempestate novo auctatus hymenaeo
12 vastatum fines iverat Assyrios,
13 dulcia nocturnae portans vestigia rixae,
14 quam de virgineis gesserat exuviis.
15 estne novis nuptis odio Venus? an quod aventum
16 frustrantur falsis gaudia lacrimulis,
17 ubertim thalami quas iuxta limina fundunt?
18 non, ita me divi, vera gemunt, iuerint.
19 id mea me multis docuit regina querellis
20 invisente novo proelia torva viro.
21 et tu non orbum luxti deserta cubile,
22 sed fratris cari flebile discidium?
23 quam penitus maestas exedit cura medullas!
24 ut tibi tunc toto pectore sollicitae
25 sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe
26 cognoram a parva virgine magnanimam.
27 anne bonum oblitas facinus, quo regium adeptas
28 coniugium, quo non fortius ausit alis?
29 sed tum maesta virum mittens quae verba locutas!
30 Iuppiter, ut tersti lumina saepe manu!
31 quis te mutavit tantus deus? an quod amantes
32 non longe a caro corpore abesse volunt?
33 atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis
34 non sine taurino sanguine pollicitas,
35 si reditum tetulisset. is haud in tempore longo
36 captam Asiam Aegypti finibus addiderat.
37 quis ego pro factis caelesti reddita coetu
38 pristina vota novo munere dissoluo.
39 invita, o regina, tuo de vertice cessi,
40 invita: adiuro teque tuumque caput,
41 digna ferat quod siquis inaniter adiurarit:
42 sed qui se ferro postulet esse parem?
43 ille quoque eversus mons est, quem maximum in oris
44 progenies Thiae clara supervehitur,
45 cum Medi peperere novum mare, cumque iuventus
46 per medium classi barbara navit Athon.
47 quid facient crines, cum ferro talia cedant?
48 Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat,
49 et qui principio sub terra quaerere venas
50 institit ac ferri stringere duritiem!
51 abiunctae paulo ante comae mea fata sorores
52 lugebant, cum se Memnonis Aethiopis
53 unigena impellens nutantibus aera pinnis
54 obtulit Arsinoes Locridos ales equus,
55 isque per aetherias me tollens avolat umbras
56 et Veneris casto collocat in gremio.
57 ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat,
58 Graia Canopeis incola litoribus.
59 hic liquidi vario ne solum in lumine caeli
60 ex Ariadnaeis aurea temporibus
61 fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus
62 devotae flavi verticis exuviae,
63 uvidulam a fluctu cedentem ad templa deum me
64 sidus in antiquis diva novum posuit:
65 Virginis et saevi contingens namque Leonis
66 lumina, Callisto iuncta Lycaoniae,
67 vertor in occasum, tardum dux ante Booten,
68 qui vix sero alto mergitur Oceano.
69 sed quamquam me nocte premunt vestigia divum,
70 lux autem canae Tethyi restituit
71 (pace tua fari hic liceat, Rhamnusia virgo,
72 namque ego non ullo vera timore tegam,
73 nec si me infestis discerpent sidera dictis,
74 condita quin imi pectoris evoluam):
75 non his tam laetor rebus, quam me afore semper,
76 afore me a dominae vertice discrucior,
77 quicum ego, dum virgo quidem erat, muliebribus expers
78 unguentis, una vilia multa bibi.
79 nunc vos, optato quas iunxit lumine taeda,
80 non prius unanimis corpora coniugibus
81 tradite nudantes reiecta veste papillas,
82 quam iucunda mihi munera libet onyx,
83 vester onyx, casto colitis quae iura cubili.
84 sed quae se impuro dedit adulterio,
85 illius ah mala dona levis bibat irrita pulvis:
86 namque ego ab indignis praemia nulla peto.
87 sed magis, o nuptae, semper concordia vestras,
88 semper amor sedes incolat assiduus.
89 tu vero, regina, tuens cum sidera divam
90 placabis festis luminibus Venerem,
91 unguinis expertem ne siris esse tuam me,
92 sed potius largis affice muneribus.
93 sidera corruerint! iterum ut coma regia fiam,
94 proximus Hydrochoi fulguret Oarion!
Catullus HOME

bnf8071.103

Catullus, Carmina, LXV. <<<     >>> LXVII.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 5 > 88 > 69 > 11 > 18 > 20 > 3 > 42 > 15 > 61 > 117 > 94 > 17 > 62 > 27 > 14 > 66