monumenta.ch > Martialis > 49 > 65
Catullus, Carmina, LXIV. <<<     >>> LXVI.

Catullus, Carmina, LXV.

1 Etsi me assiduo defectum cura dolore
2 sevocat a doctis, Hortale, virginibus,
3 nec potis est dulces Musarum expromere fetus
4 mens animi (tantis fluctuat ipsa malis:
5 namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris
6 pallidulum manans alluit unda pedem,
7 Troica Rhoeteo quem subter litore tellus
8 ereptum nostris obterit ex oculis_
9 [numquam ego te potero posthac audire loquentem,]
10 numquam ego te, vita frater amabilior,
11 aspiciam posthac? at certe semper amabo,
12 semper maesta tua carmina morte canam,
13 qualia sub densis ramorum concinit umbris
14 Daulias, absumpti fata gemens Ityli):
15 sed tamen in tantis maeroribus, Hortale, mitto
16 haec expressa tibi carmina Battiadae,
17 ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis
18 effluxisse meo forte putes animo,
19 ut missum sponsi furtivo munere malum
20 procurrit casto virginis e gremio,
21 quod miserae oblitae molli sub veste locatum,
22 dum adventu matris prosilit, excutitur;
23 atque illud prono praeceps agitur decursu,
24 huic manat tristi conscius ore rubor.
Catullus HOME

bnf8071.103