Catullus, Carmina, LXIV.
| 1 | Peliaco quondam prognatae vertice pinus |
| 2 | dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas |
| 3 | Phasidos ad fluctus et fines Aeeteos, |
| 4 | cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis, |
| 5 | auratam optantes Colchis avertere pellem |
| 6 | ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi, |
| 7 | caerula verrentes abiegnis aequora palmis. |
| 8 | diva quibus retinens in summis urbibus arces |
| 9 | ipsa levi fecit volitantem flamine currum, |
| 10 | pinea coniungens inflexae texta carinae. |
| 11 | illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten. |
| 12 | quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor, |
| 13 | tortaque remigio spumis incanuit unda, |
| 14 | emersere freti candenti e gurgite vultus |
| 15 | aequoreae monstrum Nereides admirantes. |
| 16 | illa, haud ante alia, viderunt luce marinas |
| 17 | mortales oculis nudato corpore Nymphas |
| 18 | nutricum tenus exstantes e gurgite cano. |
| 19 | tum Thetidis Peleus incensus fertur amore, |
| 20 | tum Thetis humanos non despexit hymenaeos, |
| 21 | tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit. |
| 22 | o nimis optato saeclorum tempore nati |
| 23 | heroes, salvete, deum genus! o bona matrum progenies, salvete iterum... |
| 24 | vos ego saepe mero, vos carmine compellabo. |
| 25 | teque adeo, eximie taedis felicibus aucte, |
| 26 | Thessaliae columen, Peleu, cui Iuppiter ipse, |
| 27 | ipse suos divum genitor concessit amores; |
| 28 | tene Thetis tenuit pulcherrima Nereine, |
| 29 | tene suam Tethys concessit ducere neptem, |
| 30 | Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem? |
| 31 | quis simul optatae finito tempore luces |
| 32 | advenere, domum conventu tota frequentat |
| 33 | Thessalia, oppletur laetanti regia coetu: |
| 34 | dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu. |
| 35 | deseritur Cieros, linquunt Pthiotica Tempe |
| 36 | Crannonisque domos ac moenia Larisaea, |
| 37 | Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant. |
| 38 | rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis, |
| 39 | non humilis curvis purgatur vinea rastris, |
| 40 | non falx attenuat frondatorum arboris umbram, |
| 41 | non glebam prono convellit vomere taurus, |
| 42 | squalida desertis robigo infertur aratris. |
| 43 | ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit |
| 44 | regia, fulgenti splendent auro atque argento. |
| 45 | candet ebur soliis, collucent pocula mensae, |
| 46 | tota domus gaudet regali splendida gaza. |
| 47 | pulvinar vero divae geniale locatur |
| 48 | sedibus in mediis, Indo quod dente politum |
| 49 | tincta tegit roseo conchyli purpura fuco. |
| 50 | haec vestis priscis hominum variata figuris |
| 51 | heroum mira virtutes indicat arte. |
| 52 | namque fluentisono prospectans litore Diae, |
| 53 | Thesea cedentem celeri cum classe tuetur |
| 54 | indomitos in corde gerens Ariadna furores, |
| 55 | necdum etiam sese quae visit visere credit, |
| 56 | utpote fallaci quae tum primum excita somno |
| 57 | desertam in sola miseram se cernat harena. |
| 58 | immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis, |
| 59 | irrita ventosae linquens promissa procellae. |
| 60 | quem procul ex alga maestis Minois ocellis, |
| 61 | saxea ut effigies bacchantis, prospicit, eheu, |
| 62 | prospicit et magnis curarum fluctuat undis, |
| 63 | non flavo retinens subtilem vertice mitram, |
| 64 | non contecta levi velatum pectus amictu, |
| 65 | non tereti strophio lactentes vincta papillas, |
| 66 | omnia quae toto delapsa e corpore passim |
| 67 | ipsius ante pedes fluctus salis alludebant. |
| 68 | sed neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus |
| 69 | illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu, |
| 70 | toto animo, tota pendebat perdita mente. |
| 71 | ah misera, assiduis quam luctibus exsternavit |
| 72 | spinosas Erycina serens in pectore curas |
| 73 | illa ex tempestate, ferox quo tempore Theseus |
| 74 | egressus curvis a litoribus Piraei |
| 75 | attigit iniusti regis Gortynia tecta. |
| 76 | nam perhibent olim crudeli peste coactam |
| 77 | Androgeoneae poenas exsolvere caedis |
| 78 | electos iuvenes simul et decus innuptarum |
| 79 | Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro. |
| 80 | quis angusta malis cum moenia vexarentur, |
| 81 | ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis |
| 82 | proicere optavit potius quam talia Cretam |
| 83 | funera Cecropiae nec funera portarentur. |
| 84 | atque ita nave levi nitens ac lenibus auris |
| 85 | magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas. |
| 86 | hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo |
| 87 | regia, quam suaves exspirans castus odores |
| 88 | lectulus in molli complexu matris alebat, |
| 89 | quales Eurotae progignunt flumina myrtus |
| 90 | aurave distinctos educit verna colores, |
| 91 | non prius ex illo flagrantia declinavit |
| 92 | lumina, quam cuncto concepit corpore flammam |
| 93 | funditus atque imis exarsit tota medullis. |
| 94 | heu misere exagitans immiti corde furores, |
| 95 | sancte puer, curis hominum qui gaudia misces, |
| 96 | quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum, |
| 97 | qualibus incensam iactastis mente puellam |
| 98 | fluctibus, in flavo saepe hospite suspirantem! |
| 99 | quantos illa tulit languenti corde timores! |
| 100 | quam tum saepe magis fulgore expalluit auri, |
| 101 | cum saevum cupiens contra contendere monstrum |
| 102 | aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis! |
| 103 | non ingrata tamen frustra munuscula divis |
| 104 | promittens tacito suscepit vota labello. |
| 105 | nam velut in summo quatientem bracchia Tauro |
| 106 | quercum aut conigeram sudanti cortice pinum |
| 107 | indomitus turbo contorquens flamine robur |
| 108 | eruit (illa procul radicitus exturbata |
| 109 | prona cadit, late quaecumque habet obvia frangens), |
| 110 | sic domito saevum prostravit corpore Theseus |
| 111 | nequiquam vanis iactantem cornua ventis. |
| 112 | inde pedem sospes multa cum laude reflexit |
| 113 | errabunda regens tenui vestigia filo, |
| 114 | ne labyrintheis e flexibus egredientem |
| 115 | tecti frustraretur inobservabilis error. |
| 116 | sed quid ego a primo digressus carmine plura |
| 117 | commemorem, ut linquens genitoris filia vultum, |
| 118 | ut consanguineae complexum, ut denique matris, |
| 119 | quae misera in nata deperdita lamentatast, |
| 120 | omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem, |
| 121 | aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae |
| 122 | venerit, aut ut eam devinctam lumina somno |
| 123 | liquerit immemori discedens pectore coniunx? |
| 124 | saepe illam perhibent ardenti corde furentem |
| 125 | clarisonas imo fudisse e pectore voces, |
| 126 | ac tum praeruptos tristem conscendere montes, |
| 127 | unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus, |
| 128 | tum tremuli salis adversas procurrere in undas |
| 129 | mollia nudatae tollentem tegmina surae, |
| 130 | atque haec extremis maestam dixisse querellis, |
| 131 | frigidulos udo singultus ore cientem: |
| 132 | sicine me patriis avectam, perfide, ab aris, |
| 133 | perfide, deserto liquisti in litore, Theseu? |
| 134 | sicine discedens neglecto numine divum |
| 135 | immemor ah devota domum periuria portas? |
| 136 | nullane res potuit crudelis flectere mentis |
| 137 | consilium? tibi nulla fuit clementia praesto, |
| 138 | immite ut nostri vellet miserescere pectus? |
| 139 | at non haec quondam blanda promissa dedisti |
| 140 | voce mihi, non haec miseram sperare iubebas, |
| 141 | sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos; |
| 142 | quae cuncta aerii discerpunt irrita venti. |
| 143 | nunc iam nulla viro iuranti femina credat, |
| 144 | nulla viri speret sermones esse fideles; |
| 145 | quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci, |
| 146 | nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt: |
| 147 | sed simul ac cupidae mentis satiata libidost, |
| 148 | dicta nihil meminere, nihil periuria curant. |
| 149 | certe ego te in medio versantem turbine leti |
| 150 | eripui, et potius germanum amittere crevi, |
| 151 | quam tibi fallaci supremo in tempore dessem. |
| 152 | pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque |
| 153 | praeda, neque iniecta tumulabor mortua terra. |
| 154 | quaenam te genuit sola sub rupe leaena, |
| 155 | quod mare conceptum spumantibus exspuit undis, |
| 156 | quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis, |
| 157 | talia qui reddis pro dulci praemia vita? |
| 158 | si tibi non cordi fuerant conubia nostra, |
| 159 | saeva quod horrebas prisci praecepta parentis, |
| 160 | attamen in vestras potuisti ducere sedes, |
| 161 | quae tibi iucundo famularer serva labore, |
| 162 | candida permulcens liquidis vestigia lymphis, |
| 163 | purpureave tuum consternens veste cubile. |
| 164 | sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris, |
| 165 | exsternata malo, quae nullis sensibus auctae |
| 166 | nec missas audire queunt nec reddere voces? |
| 167 | ille autem prope iam mediis versatur in undis, |
| 168 | nec quisquam apparet vacua mortalis in alga. |
| 169 | sic, nimis insultans extremo tempore saeva, |
| 170 | fors etiam nostris invidit questibus aures. |
| 171 | Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo |
| 172 | Cnosia Cecropiae tetigissent litora puppes, |
| 173 | indomito nec dira ferens stipendia tauro |
| 174 | perfidus intortum religasset navita funem, |
| 175 | nec malus haec celans dulci crudelia forma |
| 176 | consilia in nostris requiesset sedibus hospes! |
| 177 | nam quo me referam? quali spe perdita nitor? |
| 178 | Idaeosne petam montes? at gurgite lato |
| 179 | discernens ponti truculentum dividit aequor. |
| 180 | an patris auxilium sperem? quemne ipsa reliqui |
| 181 | respersum iuvenem fraterna caede secuta? |
| 182 | coniugis an fido consoler memet amore? |
| 183 | quine fugit lentos incurvans gurgite remos? |
| 184 | praeterea nullo colitur sola insula tecto, |
| 185 | nec patet egressus pelagi cingentibus undis. |
| 186 | nulla fugae ratio, nullast spes: omnia muta, |
| 187 | omnia sunt deserta, ostentant omnia letum. |
| 188 | non tamen ante mihi languescent lumina morte, |
| 189 | nec prius a fesso secedent corpore sensus, |
| 190 | quam iustam a divis exposcam prodita multam, |
| 191 | caelestumque fidem postrema comprecer hora. |
| 192 | quare, facta virum multantes vindice poena, |
| 193 | Eumenides, quibus anguino redimita capillo |
| 194 | frons exspirantes praeportat pectoris iras, |
| 195 | huc huc adventate, meas audite querellas, |
| 196 | quas ego, vae misera, extremis proferre medullis |
| 197 | cogor inops, ardens, amenti caeca furore. |
| 198 | quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo, |
| 199 | vos nolite pati nostrum vanescere luctum, |
| 200 | sed quali solam Theseus me mente reliquit, |
| 201 | tali mente, deae, funestet seque suosque. |
| 202 | has postquam maesto profudit pectore voces, |
| 203 | supplicium saevis exposcens anxia factis, |
| 204 | adnuit invicto caelestum numine rector; |
| 205 | quo motu tellus atque horrida contremuerunt |
| 206 | aequora concussitque micantia sidera mundus. |
| 207 | ipse autem caeca mentem caligine Theseus |
| 208 | consitus oblito dimisit pectore cuncta, |
| 209 | quae mandata prius constanti mente tenebat, |
| 210 | dulcia nec maesto sustollens signa parenti |
| 211 | sospitem Erectheum se ostendit visere portum. |
| 212 | namque ferunt olim, classi cum moenia divae |
| 213 | linquentem natum ventis concrederet Aegeus, |
| 214 | talia complexum iuveni mandata dedisse: |
| 215 | nate mihi longe iucundior unice vita, |
| 216 | reddite in extrema nuper mihi fine senectae, |
| 217 | nate, ego quem in dubios cogor dimittere casus, |
| 218 | quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus |
| 219 | eripit invito mihi te, cui languida nondum |
| 220 | lumina sunt nati cara saturata figura, |
| 221 | non ego te gaudens laetanti pectore mittam, |
| 222 | nec te ferre sinam fortunae signa secundae, |
| 223 | sed primum multas expromam mente querellas, |
| 224 | canitiem terra atque infuso pulvere foedans, |
| 225 | inde infecta vago suspendam lintea malo, |
| 226 | nostros ut luctus nostraeque incendia mentis |
| 227 | carbasus obscurata decet ferrugine Hibera. |
| 228 | quod tibi si sancti concesserit incola Itoni, |
| 229 | quae nostrum genus ac sedes defendere Erecthei |
| 230 | adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram, |
| 231 | tum vero facito ut memori tibi condita corde |
| 232 | haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas; |
| 233 | ut, simul ac nostros invisent lumina colles, |
| 234 | funestam antemnae deponant undique vestem, |
| 235 | candidaque intorti sustollant vela rudentes, |
| 236 | quam primum cernens ut laeta gaudia mente |
| 237 | agnoscam, cum te reducem fors prospera sistet. |
| 238 | haec mandata prius constanti mente tenentem |
| 239 | Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes |
| 240 | aerium nivei montis liquere cacumen. |
| 241 | at pater, ut summa prospectum ex arce petebat, |
| 242 | anxia in assiduos absumens lumina fletus, |
| 243 | cum primum infecti conspexit lintea veli, |
| 244 | praecipitem sese scopulorum e vertice iecit, |
| 245 | amissum credens immiti Thesea fato. |
| 246 | sic, funesta domus ingressus tecta paterna |
| 247 | morte, ferox Theseus, qualem Minoidi luctum |
| 248 | obtulerat mente immemori, talem ipse recepit. |
| 249 | quae tum prospectans cedentem maesta carinam |
| 250 | multiplices animo volvebat saucia curas. |
| 251 | at parte ex alia florens volitabat Iacchus |
| 252 | cum thiaso Satyrorum et Nysigenis Silenis, |
| 253 | te quaerens, Ariadna, tuoque incensus amore. |
| 254 | cui Thyades passim lymphata mente furebant |
| 255 | euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes. |
| 256 | harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos, |
| 257 | pars e divulso iactabant membra iuvenco, |
| 258 | pars sese tortis serpentibus incingebant, |
| 259 | pars obscura cavis celebrabant orgia cistis, |
| 260 | orgia quae frustra cupiunt audire profani; |
| 261 | plangebant aliae proceris tympana palmis, |
| 262 | aut tereti tenues tinnitus aere ciebant; |
| 263 | multis raucisonos efflabant cornua bombos, |
| 264 | barbaraque horribili stridebat tibia cantu. |
| 265 | talibus amplifice vestis decorata figuris |
| 266 | pulvinar complexa suo velabat amictu. |
| 267 | quae postquam cupide spectando Thessala pubes |
| 268 | expletast, sanctis coepit decedere divis. |
| 269 | hic, qualis flatu placidum mare matutino |
| 270 | horrificans Zephyrus proclivas incitat undas |
| 271 | Aurora exoriente vagi sub limina Solis, |
| 272 | quae tarde primum clementi flamine pulsae |
| 273 | procedunt leviterque sonant plangore cachinni, |
| 274 | post vento crescente magis magis increbrescunt, |
| 275 | purpureaque procul nantes ab luce refulgent: |
| 276 | sic tum vestibulo linquentes regia tecta |
| 277 | ad se quisque vago passim pede discedebant. |
| 278 | quorum post abitum princeps a vertice Peli |
| 279 | advenit Chiron portans silvestria dona: |
| 280 | nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis |
| 281 | montibus ora creat, quos propter fluminis undas |
| 282 | aura aperit flores tepidi fecunda Favoni, |
| 283 | hos indistinctis plexos tulit ipse corollis, |
| 284 | quo permulsa domus iucundo risit odore. |
| 285 | confestim Peneos adest, viridantia Tempe, |
| 286 | Tempe, quae silvae cingunt super impendentes, |
| 287 | Haemonisin linquens crebris celebranda choreis, |
| 288 | non vacuus: namque ille tulit radicitus altas |
| 289 | fagos ac recto proceras stipite laurus, |
| 290 | non sine nutanti platano lentaque sorore |
| 291 | flammati Phaethontis et aeria cupressu. |
| 292 | haec circum sedes late contexta locavit, |
| 293 | vestibulum ut molli velatum fronde vireret. |
| 294 | post hunc consequitur sollerti corde Prometheus, |
| 295 | extenuata gerens veteris vestigia poenae, |
| 296 | quam quondam silici restrictus membra catena |
| 297 | persolvit pendens e verticibus praeruptis. |
| 298 | inde pater divum sancta cum coniuge natisque |
| 299 | advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens |
| 300 | unigenamque simul cultricem montibus Idri: |
| 301 | Pelea nam tecum pariter soror aspernatast, |
| 302 | nec Thetidis taedas voluit celebrare iugales. |
| 303 | qui postquam niveis flexerunt sedibus artus, |
| 304 | large multiplici constructae sunt dape mensae, |
| 305 | cum interea infirmo quatientes corpora motu |
| 306 | veridicos Parcae coeperunt edere cantus. |
| 307 | his corpus tremulum complectens undique vestis |
| 308 | candida purpurea talos incinxerat ora, |
| 309 | at roseae niveo residebant vertice vittae, |
| 310 | aeternumque manus carpebant rite laborem. |
| 311 | laeva colum molli lana retinebat amictum, |
| 312 | dextera tum leviter deducens fila supinis |
| 313 | formabat digitis, tum prono in pollice torquens |
| 314 | libratum tereti versabat turbine fusum, |
| 315 | atque ita decerpens aequabat semper opus dens, |
| 316 | laneaque aridulis haerebant morsa labellis, |
| 317 | quae prius in levi fuerant exstantia filo: |
| 318 | ante pedes autem candentis mollia lanae |
| 319 | vellera virgati custodibant calathisci. |
| 320 | hae tum clarisona vellentes vellera voce |
| 321 | talia divino fuderunt carmine fata, |
| 322 | carmine, perfidiae quod post nulla arguet aetas. |
| 323 | o decus eximium magnis virtutibus augens, |
| 324 | Emathiae tutamen, Opis carissime nato, |
| 325 | accipe, quod laeta tibi pandunt luce sorores, |
| 326 | veridicum oraclum: sed vos, quae fata sequuntur, |
| 327 | currite ducentes subtegmina, currite, fusi. |
| 328 | adveniet tibi iam portans optata maritis |
| 329 | Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx, |
| 330 | quae tibi flexanimo mentem perfundat amore, |
| 331 | languidulosque paret tecum coniungere somnos, |
| 332 | levia substernens robusto bracchia collo. |
| 333 | currite ducentes subtegmina, currite, fusi. |
| 334 | nulla domus tales umquam contexit amores, |
| 335 | nullus amor tali coniunxit foedere amantes, |
| 336 | qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo. |
| 337 | currite ducentes subtegmina, currite, fusi. |
| 338 | nascetur vobis expers terroris Achilles, |
| 339 | hostibus haud tergo, sed forti pectore notus, |
| 340 | qui persaepe vago victor certamine cursus |
| 341 | flammea praevertet celeris vestigia cervae. |
| 342 | currite ducentes subtegmina, currite, fusi. |
| 343 | non illi quisquam bello se conferet heros, |
| 344 | cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi, |
| 345 | Troicaque obsidens longinquo moenia bello, |
| 346 | periuri Pelopis vastabit tertius heres. |
| 347 | currite ducentes subtegmina, currite, fusi. |
| 348 | illius egregias virtutes claraque facta |
| 349 | saepe fatebuntur natorum in funere matres, |
| 350 | cum incultum cano solvent a vertice crinem, |
| 351 | putridaque infirmis variabunt pectora palmis. |
| 352 | currite ducentes subtegmina, currite, fusi. |
| 353 | namque velut densas praecerpens messor aristas |
| 354 | sole sub ardenti flaventia demetit arva, |
| 355 | Troiugenum infesto prosternet corpora ferro. |
| 356 | currite ducentes subtegmina, currite, fusi. |
| 357 | testis erit magnis virtutibus unda Scamandri, |
| 358 | quae passim rapido diffunditur Hellesponto, |
| 359 | cuius iter densis angustans corporum acervis |
| 360 | alta tepefaciet permixta flumina caede. |
| 361 | currite ducentes subtegmina, currite, fusi. |
| 362 | denique testis erit morti quoque reddita praeda, |
| 363 | cum teres excelso coacervatum aggere bustum |
| 364 | excipiet niveos perculsae virginis artus. |
| 365 | currite ducentes subtegmina, currite, fusi. |
| 366 | nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis |
| 367 | urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla, |
| 368 | alta Polyxenia madefient caede sepulcra; |
| 369 | quae, velut ancipiti succumbens victima ferro, |
| 370 | proiciet truncum summisso poplite corpus. |
| 371 | currite ducentes subtegmina, currite, fusi. |
| 372 | quare agite optatos animi coniungite amores, |
| 373 | accipiat coniunx felici foedere divam, |
| 374 | dedatur cupido iam dudum nupta marito. |
| 375 | currite ducentes subtegmina, currite, fusi. |
| 376 | non illam nutrix orienti luce revisens |
| 377 | hesterno collum poterit circumdare filo, |
| 378 | currite ducentes subtegmina, currite, fusi. |
| 379 | anxia nec mater discordis maesta puellae |
| 380 | secubitu caros mittet sperare nepotes. |
| 381 | currite ducentes subtegmina, currite, fusi. |
| 382 | talia praefantes quondam felicia Peleo |
| 383 | carmina divino cecinerunt pectore Parcae. |
| 384 | praesentes namque ante domos invisere castas |
| 385 | heroum et sese mortali ostendere coetu |
| 386 | caelicolae nondum spreta pietate solebant. |
| 387 | saepe pater divum templo in fulgente residens, |
| 388 | annua cum festis venissent sacra diebus, |
| 389 | conspexit terra centum procumbere tauros. |
| 390 | saepe vagus Liber Parnasi vertice summo |
| 391 | Thyiadas effusis euhantes crinibus egit, |
| 392 | cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes |
| 393 | acciperent laeti divum fumantibus aris. |
| 394 | saepe in letifero belli certamine Mavors |
| 395 | aut rapidi Tritonis era aut Amarynthia virgo |
| 396 | armatas hominumst praesens hortata catervas. |
| 397 | sed postquam tellus scelerest imbuta nefando, |
| 398 | iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt, |
| 399 | perfudere manus fraterno sanguine fratres, |
| 400 | destitit exstinctos natus lugere parentes, |
| 401 | optavit genitor primaevi funera nati, |
| 402 | liber uti nuptae poteretur flore novellae, |
| 403 | ignaro mater substernens se improba nato |
| 404 | impia non veritast divos scelerare penates: |
| 405 | omnia fanda nefanda malo permixta furore |
| 406 | iustificam nobis mentem avertere deorum. |
| 407 | quare nec tales dignantur visere coetus, |
| 408 | nec se contingi patiuntur lumine claro. |