Catullus, Carmina, LXII.
| 1 | Vesper adest: iuvenes, consurgite: Vesper Olympo |
| 2 | exspectata diu vix tandem lumina tollit. |
| 3 | surgere iam tempus, iam pingues linquere mensas: |
| 4 | iam veniet virgo, iam dicetur hymenaeus. |
| 5 | Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! |
| 6 | Cernitis, innuptae, iuvenes? consurgite contra: |
| 7 | nimirum Oetaeos ostendit Noctifer ignes. |
| 8 | sic certest: viden ut perniciter exsiluere? |
| 9 | non temere exsiluere: canent quod vincere par est. |
| 10 | Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! |
| 11 | Non facilis nobis, aequales, palma paratast: |
| 12 | aspicite, innuptae secum ut meditata requirunt. |
| 13 | non frustra meditantur: habent memorabile quod sit. |
| 14 | nec mirum, penitus quae tota mente laborant. |
| 15 | nos alio mentes, alio divisimus aures; |
| 16 | iure igitur vincemur: amat victoria curam. |
| 17 | quare nunc animos saltem convertite vestros: |
| 18 | dicere iam incipient, iam respondere decebit. |
| 19 | Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! |
| 20 | Hespere, quis caelo fertur crudelior ignis? |
| 21 | qui natam possis complexu avellere matris, |
| 22 | complexu matris retinentem avellere natam, |
| 23 | et iuveni ardenti castam donare puellam. |
| 24 | quid faciunt hostes capta crudelius urbe? |
| 25 | Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! |
| 26 | Hespere, quis caelo lucet iucundior ignis? |
| 27 | qui desponsa tua firmes conubia flamma, |
| 28 | quae pepigere viri, pepigerunt ante parentes, |
| 29 | nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor. |
| 30 | quid datur a divis felici optatius hora? |
| 31 | Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! |
| 32 | Hesperus e nobis, aequales, abstulit unam: |
| 33 | namque tuo adventu vigilat custodia semper; |
| 34 | nocte latent fures, quos idem saepe revertens, |
| 35 | Hespere, mutato comprendis nomine Eoos. |
| 36 | at libet innuptis ficto te carpere questu. |
| 37 | quid tum, si carpunt, tacita quem mente requirunt? |
| 38 | Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! |
| 39 | Ut flos qui in saeptis secretus nascitur hortis, |
| 40 | ignotus pecori, nullo convulsus aratro, |
| 41 | quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber, |
| 42 | multi illum pueri, multae optavere puellae: |
| 43 | idem cum tenui carptus defloruit ungui, |
| 44 | nulli illum pueri, nullae optavere puellae: |
| 45 | sic virgo, dum intacta manet, dum cara suis est; |
| 46 | cum castum amisit polluto corpore florem, |
| 47 | nec pueris iucunda manet, nec cara puellis. |
| 48 | Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! |
| 49 | Ut vidua in nudo vitis quae nascitur arvo, |
| 50 | numquam se extollit, numquam mitem educat uvam, |
| 51 | sed tenerum prono deflectens pondere corpus |
| 52 | iam iam contingit summum radice flagellum; |
| 53 | hanc nulli agricolae, nulli coluere iuvenci: |
| 54 | at si forte eademst ulmo coniuncta marita, |
| 55 | multi illam agricolae, multi coluere iuvenci: |
| 56 | sic virgo dum intacta manet, dum inculta senescit; |
| 57 | cum par conubium maturo tempore adeptast, |
| 58 | cara viro magis et minus est invisa parenti. |
| 59 | et tu ne pugna cum tali coniuge, virgo. |
| 60 | non aequumst pugnare, pater cui tradidit ipse, |
| 61 | ipse pater cum matre, quibus parere necessest. |
| 62 | virginitas non tota tuast, ex parte parentumst: |
| 63 | tertia pars patris est, pars est data tertia matri, |
| 64 | tertia sola tuast: noli pugnare duobus, |
| 65 | qui genero sua iura simul cum dote dederunt. |
| 66 | Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! |