monumenta.ch > Serenus Sammonicus > 41 > 13 > 37 > 36 > 1 > 5 > 10 > 3 > 29 > 35 > 9 > 78 > 33 > > 3 > 8 > 1 > 32 > 1 > 5 > 6 > 9 > 4 > 8 > 6 > 4 > 35 > 3 > 9 > 1 > 6 > 118 > > 8 > 3 > 7 > 51
Catullus, Carmina, L. <<<     >>> LII.

Catullus, Carmina, LI.

1 Ille mi par esse deo videtur,
2 ille, si fas est, superare divos,
3 qui sedens adversus identidem te
4 spectat et audit
5 dulce ridentem, misero quod omnes
6 eripit sensus mihi: nam simul te,
7 Lesbia, aspexi, nihil est super mi
8 [vocis in ore;]
9 lingua sed torpet, tenuis sub artus
10 flamma demanat, sonitu suopte
11 tintinant aures geminae, teguntur
12 lumina nocte.
13 otium, Catulle, tibi molestumst:
14 otio exsultas nimiumque gestis:
15 otium et reges prius et beatas
16 perdidit urbes.
Catullus HOME