Catullus, Carmina, XLIV.
| 1 | O funde noster seu Sabine seu Tiburs_ |
| 2 | nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est |
| 3 | cordi Catullum laedere; at quibus cordist, |
| 4 | quovis Sabinum pignore esse contendunt_ |
| 5 | sed seu Sabine sive verius Tiburs, |
| 6 | fui libenter in tua suburbana |
| 7 | villa malamque pectore expuli tussim, |
| 8 | non immerenti quam mihi meus venter, |
| 9 | dum sumptuosas appeto, dedit, cenas. |
| 10 | nam, Sestianus dum volo esse conviva, |
| 11 | orationem in Antium petitorem |
| 12 | plenam veneni et pestilentiae legi. |
| 13 | hic me gravedo frigida et frequens tussis |
| 14 | quassavit usque dum in tuum sinum fugi |
| 15 | et me recuravi otioque et urtica. |
| 16 | quare refectus maximas tibi grates |
| 17 | ago, meum quod non es ulta peccatum. |
| 18 | nec deprecor iam, si nefaria scripta |
| 19 | Sesti recepso, quin gravedinem et tussim |
| 20 | non mi, sed ipsi Sestio ferat frigus, |
| 21 | qui tunc vocat me, cum malum librum fecit. |