Catullus, Carmina, XLII.
| 1 | Adeste, hendecasyllabi, quot estis |
| 2 | omnes, undique, quotquot estis omnes. |
| 3 | iocum me putat esse moecha turpis, |
| 4 | et negat mihi nostra reddituram |
| 5 | pugillaria, si pati potestis. |
| 6 | persequamur eam et reflagitemus. |
| 7 | quae sit, quaeritis? illa, quam videtis |
| 8 | turpe incedere, mimice ac moleste |
| 9 | ridentem catuli ore Gallicani. |
| 10 | circumsistite eam, et reflagitate: |
| 11 | moecha putida, redde codicillos, |
| 12 | redde, putida moecha, codicillos! |
| 13 | non assis facit? o lutum, lupanar, |
| 14 | aut si perditius potest quid esse! |
| 15 | sed non est tamen hoc satis putandum. |
| 16 | conclamate iterum altiore voce: |
| 17 | moecha putida, redde codicillos, |
| 18 | redde, putida moecha, codicillos! |
| 19 | sed nil proficimus, nihil movetur. |
| 20 | mutandast ratio modusque vobis, |
| 21 | siquid proficere amplius potestis, |
| 22 | quo, si non aliud potest, ruborem |
| 23 | ferreo canis exprimamus ore: |
| 24 | pudica et proba, redde codicillos! |