Catullus, Carmina, XXXIX.
| 1 | Egnatius, quod candidos habet dentes, |
| 2 | renidet usque quaque. si ad rei ventumst |
| 3 | subsellium, cum orator excitat fletum, |
| 4 | renidet ille. si ad pii rogum fili |
| 5 | lugetur, orba cum flet unicum mater, |
| 6 | renidet ille. quidquid est, ubicumquest, |
| 7 | quodcumque agit, renidet. hunc habet morbum, |
| 8 | neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum. |
| 9 | quare monendumst te mihi, bone Egnati. |
| 10 | si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs |
| 11 | aut pinguis Umber aut obesus Etruscus |
| 12 | aut Lanuvinus ater atque dentatus |
| 13 | aut Transpadanus, ut meos quoque attingam, |
| 14 | aut quilibet, qui puriter lavit dentes, |
| 15 | tamen renidere usque quaque te nollem: |
| 16 | nam risu inepto res ineptior nullast. |
| 17 | nunc Celtiber es: Celtiberia in terra, |
| 18 | quod quisque minxit, hoc sibi solet mane |
| 19 | dentem atque russam defricare gingivam, |
| 20 | ut, quo iste vester expolitior dens est, |
| 21 | hoc te amplius bibisse praedicet loti. |