monumenta.ch > Ovidius > 5 > 79 > 49 > 22 > 90 > 60 > 34 > 24 > 16 > 63 > 98 > 46 > 87 > 37
Catullus, Carmina, XXXVI. <<<     >>> XXXVIII.

Catullus, Carmina, XXXVII.

1 Salax taberna vosque contubernales,
2 a pilleatis nona fratribus pila,
3 solis putatis esse mentulas vobis,
4 solis licere, quidquid est puellarum,
5 confutvere et putare ceteros hircos?
6 an, continenter quod sedetis insulsi
7 centum an ducenti, non putatis ausurum
8 me una ducentos irrumare sessores?
9 atqui putate: namque totius vobis
10 frontem tabernae sopionibus scribam.
11 puella nam mi, quae meo sinu fugit,
12 amata tantum quantum amabitur nulla,
13 pro qua mihi sunt magna bella pugnata,
14 consedit istic. hanc boni beatique
15 omnes amatis, et quidem, quod indignumst,
16 omnes pusilli et semitarii moechi;
17 tu praeter omnes une de capillatis,
18 cuniculosae Celtiberiae fili,
19 Egnati, opaca quem bonum facit barba
20 et dens Hibera defricatus urina.
Catullus HOME