Catullus, Carmina, XXX.
| 1 | Alfene immemor atque unanimis false sodalibus, |
| 2 | iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi? |
| 3 | iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide? |
| 4 | num facta impia fallacum hominum caelicolis placent? |
| 5 | cum tu neglegis ac me miserum deseris in malis, |
| 6 | eheu, quid faciant, dic, homines, cuive habeant fidem? |
| 7 | certe tute iubebas animam tradere, inique, me |
| 8 | inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent. |
| 9 | idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque |
| 10 | ventos irrita ferre ac nebulas aerias sinis. |
| 11 | si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides, |
| 12 | quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui. |